Heaven and Hell (Ager) n. 220

Previous Number Next Number See English 

220. Sunt quoque regimina in infernis, nam nisi forent regimina non tenerentur in vinculis sed regimina ibi sunt opposita regiminibus in caelis sunt omnia amoris sui; quisque ibi vult imperare aliis et supereminere; qui sibi non favent, illos odio habent, in illos vindictas exercent, et in illos saeviunt nam talis est amor sui quapropter illis praeficiuntur maligniores, quibus ex timore obediant. {1} Sed de his infra, ubi de infernis. @1 Quod duo imperii genera sint, unum ex amore erga proximum, alterum ex amore sui (n. 10814). Quod ex imperio, quod ex amore erga proximum, omnia bona et felicia (n. 10160, 10814). Quod in caelo nemo velit imperare ex amore sui, sed quod omnes velint ministrare, et quod hoc sit imperare ex amore erga proximum, et quod inde illis tanta potestas (n. 5732). Quod ex imperio quod ex amore sui omnia mala (n. 10038). Quod postquam amores sui et mundi coeperunt regnare, homines coacti sint se subjicere imperiis, ut tuti essent (n. 7364, 10160, 10814).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church