Heaven and Hell (Ager) n. 226

Previous Number Next Number See English 

226. Omnes praedicatores sunt constituti a Domino, et inde in dono praedicandi sunt; non licet alicui praeter illos docere in templis. Vocantur praedicatores, non autem sacerdotes. Quod non sacerdotes, causa est, quia sacerdotium caeli est regnum caeleste; sacerdotium enim significat bonum amoris in Dominum, in quo sunt illi qui in eo regno: regium autem caeli est regnum spirituale; regium enim significat verum ex bono, in quo sunt illi qui in eo regno (videatur supra, n. 24). {1} @1 Quod sacerdotes repraesentaverint Dominum quoad Divinum Bonum, reges quoad Divinum Verum (n. 2015, 6148). Quod inde "sacerdos" in Verbo significet illos qui in bono amoris in Dominum sunt, ita "sacerdotium" illud bonum (n. 9806. 9809). Quod "rex in Verbo significet illos qui in Divino vero, ita "regium" verum ex bono (n. 1672, 2015, 2069, 4575. 4581, 4966, 5044).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church