232. Quod Divino Vero quod procedit a Domino sit omnis potentia, et quod tantum angelis potentia sit, quantum receptiones Divini Veri a Domino sunt, videatur supra (n. 137): sed angeli tantum receptiones Divini Veri sunt, quantum sunt receptiones Divini Boni, est enim omnis potentia veris ex bono, et nulla veris absque bono; et quoque est omnis potentia bono per vera, et nulla bono absque veris; ex conjunctione utriusque existit potentia. Simile est cum fide et amore; nam sive dicas verum aut fidem, idem est, quoniam omne fidei est verum; tum sive dicas bonum aut amorem, idem est, quoniam omne amoris est bonum. {1} Quanta potentia angelis est per vera ex bono, patuit etiam ex eo, quod malus spiritus solum inspectus ab angelis cadat in deliquium, et non appareat ut homo, et hoc usque dum angelus avertit oculos: causa quod tale per aspectum oculorum angelorum existat, est quia visus angelorum est ex luce caeli, et lux caeli est Divinum Verum (videatur supra, n. 126-132): oculi etiam correspondent veris ex bono. {2} @1 Quod omnis potentia in caelis sit veri ex bono, ita fidei ex amore (n. 3091, 3563, 6413 [? 6423], 8304, 9643, 10019, 10182). Quod omnis potentia sit a Domino, quia ab Ipso omne verum quod fidei et bonum quod amoris (n. 9327, 9410). Quod haec potentia intelligatur per claves Petro [I]datas (n. 6344). Quod Divinum Verum procedens a Domino sit cui omnis potentia (n. 6948, 8200). Quod haec potentia Domini sit quae intelligitur per sedere ad dextram Jehovae (n. 3387, 4592, 4933, 7518, 7673, 8281, 9133). Quod "dextra" sit potentia (n. 10019).$ @2 Quod oculi correspondeant veris ex bono (n. 4403-4421 4523-4534, 6923).$