Heaven and Hell (Ager) n. 25

Previous Number Next Number See English 

25. Angeli in regno caelesti Domini valde excellent sapientia et gloria prae angelis qui in regno spirituali, ex causa quia interius recipiunt Divinum Domini, sunt enim in amore in Ipsum, et inde Ipsi propiores et conjunctiores. {1} Quod illi angeli tales sint, est quia receperunt et recipiunt Divina vera statim in vita, et non ut spirituales praevia memoria et cogitatione quapropter habent illa inscripta cordibus suis, ac percipiunt illa et quasi vident illa in se, nec usquam ratiocinantur de illis num ita sit vel non ita: {2} sunt quales describuntur apud Jeremiam, "Indam legem meam menti eorum, et cordi eorum inscribam eam:... non docebunt amplius quisquam amicum suum et quisquam fratrem suum, dicendo, Cognoscite Jehovam; ... cognoscent Me a minimo eorum ad maximum eorum (xxxi. 33, 34). Et vocantur apud Esaiam, "Docti a Jehovah" (liv. 13):

quod qui docti a Jehovah sint qui docti a Domino, docet Ipse Dominus apud Johannem (cap. vi. 45, 46). @1 Quod angeli caelestes immensum sapiant prae angelis spiritualibus (n. 2718, 9995). Quale discrimen inter angelos caelestes et inter angelos spirituales (n. 2088, 2669, 2708, 2715, 3235, 3240, 4788, 7068, 8121, [? 8521], 9277, 10295).$ @2 Quod angeli caelestes non ratiocinentur de veris fidei, quia percipiunt illa in se, sed quod angeli spirituales ratiocinantur de illis num ita sit vel non ita (n. 202, 337, 597, 607, 784, 1121, 1387 [? 1384], 1398 [? 1385, 1394], 1919, 3246, 4448, 7680, 7877. 8780, 9277, 10786).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church