Heaven and Hell (Ager) n. 272

Previous Number Next Number See English 

272. Quod angeli tantam sapientiam recipere possint, ad causas supra allatas accedit haec, quae etiam in caelo primaria est, quod absque amore sui sint nam quantum quis absque illo amore est, tantum in Divinis sapere potest: ille amor est qui claudit interiora ad Dominum et ad caelum, et aperit exteriora et ea vertit ad se quapropter omnes illi, apud quos ille amor dominatur, in caligine sunt quoad illa quae caeli sunt, utcunque in luce quoad illa quae mundi sunt. Angeli autem vicissim, quia absque amore illo sunt, in luce sapientiae sunt amores enim caelestes, in quibus sunt, qui sunt amor in Dominum, et amor erga proximum; aperiunt interiora, quia illi amores a Domino sunt, et in illis est Ipse Dominus. (Quod illi amores faciant caelum in communi, et forment caelum apud unumquemvis in particulari, videatur supra, n. 13-19.) Quia amores caelestes aperiunt interiora ad Dominum, ideo etiam omnes angeli vertunt facies suas ad Dominum (n. 142) in mundo enim spirituali est amor qui vertit interiora cujusvis ad se, et quo vertit interiora etiam vertit faciem nam facies ibi unum agit cum interioribus, est enim forma externa eorum. Quia amor vertit interiora et faciem ad se, ideo etiam conjungit se illis, nam amor est conjunctio spiritualis, ideo quoque communicat sua cum illis. Ex illa conversione, et inde conjunctione et communicatione est angelis sapientia. (Quod omnis conjunctio in mundo spirituali sit secundum conversionem, videatur supra, n. 255.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church