Heaven and Hell (Ager) n. 276

Previous Number Next Number See English 

276. [XXXI.] DE STATU INNOCENTIAE ANGELORUM IN CAELO. Quid innocentia, et qualis illa, a paucis scitur in mundo, et prorsus non ab illis qui in malo sunt: apparet quidem coram oculis, et hoc ex facie, loquela, et gestibus, imprimis infantum sed usque non scitur quid illa, minus quod illa sit in qua caelum se recondit apud hominem. Ut itaque sciatur, velim ordine progredi, et dicere primum de innocentia infantiae, et dein de innocentia sapientiae, et tandem de statu caeli quoad innocentiam.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church