Heaven and Hell (Ager) n. 279

Previous Number Next Number See English 

279. Similiter fit cum omni qui regeneratur. Regeneratio est renascentia quoad spiritualem hominem is primum introducitur in innocentiam infantiae, quae est quod nihil veri sciat et boni possit ex se, sed solum ex Domino, et quod desideret et appetat illa ex causa solum quia est verum et quia est bonum; dantur etiam illa a Domino, sicut progreditur aetate; ducitur ille primum in scientiam illorum, dein a scientia in intelligentiam, et demum ab intelligentia in sapientiam, semper comitante innocentia, quae est, ut dictum est, quod nihil veri sciat et nihil boni possit ex se sed ex Domino: absque hac fide et ejus perceptione nemo aliquid caeli recipere potest in eo praecipue consistit innocentia sapientiae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church