Heaven and Hell (Ager) n. 282

Previous Number Next Number See English 

282. Quia innocentia est ipsum Esse boni apud angelos caeli, patet quod Divinum Bonum procedens a Domino sit ipsa Innocentia, nam id Bonum est quod influit apud angelos, et afficit illorum intima, ac disponit et adaptat ad recipiendum omne bonum caeli: similiter fit apud infantes, quorum interiora per transfluxum innocentiae a Domino non modo formantur, sed etiam continue adaptantur et disponuntur ad recipiendum bonum amoris caelestis, quoniam bonum innocentiae ab intimo agit, est enim, ut dictum est, Esse omnis boni. Ex his constare potest, quod omnis innocentia sit a Domino: inde est, quod Dominus in Verbo dicatur Agnus, nam "agnus", significat innocentiam. {1} Quia innocentia est intimum in omni bono caeli, ideo quoque illa ita afficit mentes, ut qui illam sentit, quod fit appropinquante angelo intimi caeli, videatur sibi non sui juris esse, et inde tali jucundo affici et quasi auferri, ut appareat omne jucundum mundi nihil esse respective: ex apperceptione ejus hoc loquor. @ 1 Quod "agnus" in Verbo significet innocentiam et ejus bonum (n. 3994, 10132).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church