Heaven and Hell (Ager) n. 287

Previous Number Next Number See English 

287. Quia inde sunt origines pacis, ideo Dominus vocatur "Princeps pacis," et dicit quod ab Ipso pax, et in Ipso pax; tum angeli dicuntur "angeli pacis," et caelum "habitaculum pacis" ut in his sequentibus locis:

Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, super cujus humero principatus; et vocabitur nomen Ipsius Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps Pacis; multiplicanti principatum et pacem non erit finis (Esai. ix. 5, 6 [B. A. 6,7]). Jesus dixit, "Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis non sicut mundus dat, Ego do vobis" (Joh. xiv. 27). "Haec locutus sum vobis, ut in Me pacem habeatis" (Joh. xvi. 33). "Tollet Jehovah facies suas ad te, et dabit tibi pacem" (Num. vi. 26). "Angeli pacis amare flent vastatae sunt semitae" (Esai. xxxiii. 7, 8). "Erit opus, justitiae pax et habitabit populus meus in habitaculo pacis" (Esai. xxxii. 17, 18). [2] Quod sit pax Divina et caelestis, quae per "pacem" in Verbo intelligitur, constare etiam potest ex aliis locis, ubi nominatur (Ut Esai. lii. 7 cap. liv. 10; cap. lix. 8: Jerem. xvi. 5; cap. xxv. 37; cap. xxix. 11: Hagg. 9: Sach. viii. 12: Psalm. xxxvii. 37: et alibi). Quia Pax significat Dominum et caelum, et quoque caeleste gaudium, et jucundum boni, ideo salutationes antiquis temporibus fuerunt, et inde quoque hodie sunt, "Pax vobiscum;" quod etiam Dominus confirmavit, dicendo ad discipulos quos emisit, "Quam domum intraveritis, primum dicite Pax domui huic et si fuerit ibi filius pacis, requiescet super illo pax vestra (Luc. x. 5, 6) et quoque Ipse Dominus, cum apparuit apostolis, dixit, Pax vobiscum (Joh. xx. 19, 21, 26). [3] Status pacis etiam intelligitur in Verbo per Quod Jehovah dicitur "odoratus odorem quietis" (ut Exod. xxix. 18, 25, 41: Levit. i. 9, 13, 17; cap. ii. 2, 9; cap. vi. 8, 14; cap. xxiii. 12, 13, 18: Num. xv. 3, 7, 13; cap. xxviii. 6, 8, 13; cap. xxix. 2, 6, 8, 13, 16):

per "odorem quietis," in sensu caelesti significatur perceptio pacis. {1} Quoniam "pax" significat unionem ipsius Divini ac Divini Humani in Domino, ac conjunctionem Domini cum caelo et cum ecclesia, ac cum omnibus in caelo et quoque in ecclesia qui recipiunt Ipsum, ideo in recordationem eorum Sabbatum institutum est, ac nominatum a quiete seu pace, ac sanctissimum Ecclesiae Repraesentativum fuit; ac ideo Dominus Se vocavit "Dominum Sabbati" (Matth. xii. 8; Marc. ii. 27, 28; Luc. vi. 5) {2} @1 Quod "odor" in Verbo significet perceptivum grati vel ingrati secundum quale amoris et dei de quo dicitur (n. 3577, 4626, 4628, 4748, 5021 [? 5621], 10292). Quod "odor quietis," ubi de Jehovah, sit perceptivum pacis (n. 925, 10054). Quod ideo thura, suffimenta, odores in oleis et unguentis, facta sint repraesentativa (n. 925, 4748, 5621, 10177).$ @2 Quod "sabbathum" in supremo sensu significaverit unionem ipsius Divini ac Divini Humani in Domino, in sensu interno conjunctionem Divini Humani Domini cum caelo et cum ecclesia, in genere conjunctionem boni et veri, ita conjugium caeleste (n. 8495, 10356, 10730). Inde quod "quies die sabbati" significaverit statum illius unionis, quia tunc Domino quies et per id pax et salus in caelis et in terris, et in sensu respectivo conjunctionem Domini cum homine, quia tunc ei pax et salus (n. 8494, 8510, 10360, 10367, 10370, 10374, 10668, 10730).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church