Heaven and Hell (Ager) n. 289

Previous Number Next Number See English 

289. Quia Divina pax existit ex conjunctione Domini cum caelo, et in specie apud unumquemvis angelum ex conjunctione boni et veri, ideo angeli, quando in statu amoris sunt, in statu pacis sunt, nam tunc apud illos conjungitur bonum vero. (Quod angelorum status per vices mutentur, videatur supra, n. 154-160.) Similiter fit cum homine qui regeneratur: quando apud illum conjunctio boni et veri existit, quod fit imprimis post tentationes, tunc in statum jucundi ex pace caelesti venit. {1} Pax illa comparative se habet sicut mane seu aurora tempore veris quo tempore, exacta nocte, ab exortu solis omnia telluris incipiunt e novo vivere, ac odor vegetativus circumspargi ex rore qui e caelo descendit, et quoque media temperie verna dat fertilitatem humo, et quoque indit amoenitatem mentibus humanis; et hoc ideo, quia mane seu aurora tempore veris correspondet statui pacis angelorum in caelo (videatur n. 155). {2} @1 Quod conjunctio boni et veri apud hominem qui regeneratur fiat in statu pacis (n. 3696, 8517).$ @2 Quod status pacis in caelis se habeat sicut status aurorae et veris in terris (n. 1726, 2780, 5662).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church