Heaven and Hell (Ager) n. 306

Previous Number Next Number See English 

306. Informatus sum e caelo, quod antiquissimis fuerit immediata revelatio, quoniam interiora eorum erant versa ad caelum, et quod inde conjunctio Domini cum humano genere tunc fuerit: post illorum autem tempora quod non talis immediata revelatio fuerit, sed mediata per correspondentias; omnis enim horum cultus Divinus constabat ex illis; unde ecclesiae illius temporis vocatae sunt ecclesiae repraesentativae; sciebant enim tunc quid correspondentia et quid repraesentatio, et quod omnia quae in terris sunt corresponderent spiritualibus quae in caelo et in ecclesia, seu, quod idem, repraesentarent illa; quare naturalia, quae erant externa cultus eorum, inserviebant illis pro mediis cogitandi spiritualiter, ita cum angelis. Postquam scientia correspondentiarum et repraesentationum oblitterata fuit, tunc Verbum conscriptum est, in quo omnes voces et sensus vocum correspondentiae sunt, continent sic sensum spiritualem seu internum, in quo sunt angeli; quare cum homo legit Verbum, et id percipit secundum sensum litterae seu externum, angeli id percipiunt secundum sensum internum seu spiritualem; omnis enim cogitatio angelorum est spiritualis, at cogitatio hominis est naturalis; cogitationes illae quidem diversae apparent, sed usque unum sunt quia correspondent. Inde est, quod postquam homo se removit a caelo, et rupit vinculum, a Domino provisum sit medium conjunctionis caeli cum homine per Verbum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church