Heaven and Hell (Ager) n. 31

Previous Number Next Number See English 

31. Divinum quod influit a Domino et recipitur in tertio seu intimo caelo, vocatur caeleste, et inde angeli qui ibi vocantur angeli caelestes; Divinum quod influit a Domino et recipitur in secundo seu medio caelo, vocatur spirituale, et inde angeli qui ibi angeli spirituales; Divinum autem quod influit a Domino et recipitur in ultimo seu primo caelo, vocatur naturale; ast quia naturale illius caeli non est sicut naturale mundi, sed in se habet spirituale et caeleste, ideo illud caelum vocatur spirituale et caeleste naturale, et inde angeli qui ibi spirituales et caelestes naturales; {1} spirituales naturales vocantur, qui influxum recipiunt ex caelo medio seu secundo, quod est caelum spirituale; ac caelestes naturales vocantur, qui influxum recipiunt ex caelo tertio seu intimo, quod est caelum caeleste: angeli spirituales naturales et caelestes naturales distincti sunt inter se, sed usque unum caelum constituunt, quia in uno gradu sunt. @1 Quod tres caeli sint, intimum, medium, et ultimum, seu tertium, secundum, et primum (n. 684, 8594 [? 9594], 10270). Quod etiam in triplici ordine sequantur bona ibi (n. 4938, 4939, 9992, 10005, 10017). Quod bonum intimi seu tertii caeli dicatur caeleste, bonum medii seu secundi spirituale, et bonum ultimi seu primi spirituale naturale (n. 4279, 4286, 4938, 4639, 9992, 10005, 10017, 10068).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church