315. Qui de ordine Divino instructus est, etiam intelligere potest quod homo creatus sit ut fiat angelus, quia in illo est ultimum ordinis (n. 304), in quo formari potest id quod caelestis et angelicae sapientiae est, et quod potest redintegrari et multiplicari. Divinus ordo nusquam subsistit in medio, et ibi absque ultimo format aliquid, non enim est in suo pleno et perfecto; sed vadit ad ultimum; (I [no. 304]) at cum est in suo ultimo, tunc format, et quoque per media ibi collata se redintegrat et producit ulterius, quod fit per procreationes quapropter ibi est seminarium caeli.