Heaven and Hell (Ager) n. 325

Previous Number Next Number See English 

325. Unus chorus ad distantiam auditus fuit quodam mane; ex chori repraesentationibus cognoscere datum est, quod essent Chinenses; sistebant enim speciem hirci lanati, tum placentam ex miliis, et cochleare {1}ebenum, ut et ideam urbis natatilis. Desiderabant propius ad me venire, et cum se applicarent, dicebant quod soli apud me esse vellent, ut sua cogitata aperirent. Sed dicebatur eis, quod soli non essent, et quod alii qui indignantur quod soli esse vellent, cum tamen hospites. Indignatione eorum percepta, in cogitationem lapsi sunt, {2}num praevaricati sint contra proximum, et num quicquam sibi vindicaverint quod aliorum esset; (cogitationes in altera vita omnes communicantur;) commotionem animi eorum percipere datum est; erat agnitionis quod forte illos laeserint, tum pudoris inde, et una aliarum affectionum probarum; inde quod charitate essent praediti, cognoscebatur. Mox locutus sum cum illis, tandem etiam de Domino: cum Ipsum nominarem Christum, repugnantia quaedam apud eos percepta est; sed causa detegebatur, quod traxerint id e mundo, ex eo quod noverint Christianos pejus vivere quam illi, et in nulla charitate; at cum Dominum simpliciter nominarem, tunc interius commoti sunt. Instruebantur dein ab angelis, quod Christiana doctrina prae omni alia in universo orbe amorem et charitatem praescribat, sed quod pauci sint qui secundum illam vivunt. Sunt Gentiles, qui, cum vixerunt in mundo, ex conversatione et fama cognoverunt quod Christiani malam vitam agant, ut in adulteriis, in odiis, in rixis, in ebrietate, et similibus, quae illi horruerunt, quia talia contra eorum religiosa. Illi in altera vita aliis timidiores sunt recipiendi vera fidei. Sed instruuntur ab angelis, quod doctrina Christiana, ac ipsa fides, prorsus aliud doceat; at quod illi minus quam Gentiles secundum doctrinalia vivant quae cum appercipiunt, vera fidei recipiunt, et Dominum adorant, sed serius. @1 "ebenum:"--sic editio princeps. Ab editore legeretur eburneum. Ebenum saepissime pro eburneum ab auctore scribebatur.$ @2 num pro "nam" (vide A.C., n. 2596.)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church