Heaven and Hell (Ager) n. 33

Previous Number Next Number See English 

33. Probe sciendum est, quod interiora apud angelos faciant, ut sint in uno aut in altero caelo: quo enim interiora apertiora ad Dominum sunt, eo in interiori caelo sunt. Tres gradus interiorum sunt apud unumquemvis tam angelum quam spiritum, et quoque apud hominem; illi apud quos tertius gradus apertus est, in intimo caelo sunt; apud quos secundus, aut modo primus, illi in medio aut ultimo caelo sunt. Interiora aperiuntur per receptionem Divini boni ac Divini veri: qui afficiuntur Divinis veris, et admittunt illa statim in vitam, ita in voluntatem et inde actum, in intimo seu tertio caelo sunt, et ibi secundum receptionem boni ex affectione veri; qui autem non admittunt illa statim in voluntatem, sed in memoriam et inde intellectum, et ex eo volunt et faciunt ea, illi in medio seu secundo caelo sunt: at qui moraliter vivunt, et credunt Divinum, nec tantopere curant instrui, illi in ultimo seu primo caelo sunt. {1} Inde constare potest, quod status interiorum faciant caelum, et quod caelum sit intra unumquemvis, et non extra illum; quod etiam Dominus docet, dicendo, "Non venit regnum Dei cum observatione, neque dicent, Ecce hic aut ecce illic; ecce enim regnum Dei in vobis habetis"(Luc. xvii. 20, 21). @1 Quod totidem gradus vitae in homine sint, quot caeli, et quod aperiantur post mortem secundum ejus vitam (n. 3747, 9594). Quod caelum sit in homine (n. 3884). Inde quod qui caelum in se recepit in mundo, in caelum veniat post mortem (n. 10717).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church