332. Infantes ut primum exsuscitati sunt, quod fit statim post obitum, auferuntur in caelum, et traduntur angelis qui ex sexu feminino sunt, quae in vita corporis suI tenere amaverunt infantes, et simul amaverunt Deum. Hae quia in mundo ex teneritudine quasi materna omnes infantes amaverunt, recipiunt illos sicut suos, et infantes quoque ex indole insita amant illas sicut suas matres: totidem infantes sunt apud {1}unamquamvis, quot ex spirituali storge desiderat. Hoc caelum apparet antrorsum e regione frontis, directe in linea seu radio quo angeli spectant Dominum situs illius caeli ibi est, quia omnes infantes sub immediato auspicio Domini sunt influit etiam apud illos caelum innocentiae, quod est caelum tertium. @1 unamquamvis pro "unumquamvis"$