Heaven and Hell (Ager) n. 340

Previous Number Next Number See English 

340. Multi autumare possunt, quod infantes maneant infantes in caelo, et quod sint sicut infantes inter angelos. Qui in ignorantia sunt, quid angelus, in opinione illa potuerunt confirmari a simulacris hic et ibi in templis, ubi angeli ut infantes exhibentur: sed res se prorsus aliter habet. Intelligentia et sapientia facit angelum; quam quamdiu infantes nondum habent, sunt quidem apud angelos, sed non sunt angeli; cum vero intelligentes et sapientes [{1}facti] sunt, tunc primum fiunt angeli: immo, quod miratus sum, tunc non apparent sicut infantes, sed sicut adulti; nam tunc non amplius infantili genio sunt, sed angelico adulteriori; intelligentia et sapientia hoc secum fert. Quod infantes, sicut perficiuntur intelligentia et sapientia, appareant adultiores, ita sicut adolescentes et juvenes, est causa quia intelligentia et sapientia est ipsa nutritio spiritualis; {2} ideo quae nutriunt mentes eorum, ea quoque nutriunt corpora eorum, et hoc ex correspondentia, nam forma corporis non est nisi quam forma externa interiorum. Sciendum est, quod infantes in caelo non adolescant ultra quam ad primum juventutem, ac ibi subsistant in aeternum. Ut pro certo scirem quod ita sit, datum est loqui cum aliquibus qui ut infantes educati sunt in caelo, et qui adoleverunt ibi; cum quibusdam etiam quando infantes erant, et dein cum iisdem quando juvenes facti; et ab illis audivi vitae eorum cursum ab una aetate ad alteram. @1 [facti]:--vide A.C., n. 2304.$ @2 Quod cibus spiritualis sit scientia intelligentia et sapientia, ita bonum et verum, ex quibus illa (n. 3114, 4459, 4792, 5247, 5293, 5340, 5342, 5410, 5426, 5576, 5582, 5588, 5656[? 5655], 8562, 9003). Inde quod cibus in spirituali sensu sit omne quod exit ex ore Domini (n. 681). Quia panis significat omnem cibum in genere, ideo ille significat omne bonum caeleste et spirituale (n. 276, 680, 2165, 2177, 3478, 6118, 8410). Causa, quia illa nutriunt mentem, quae interni hominis (n. 4459, 5293, 5576, 6277, 8418[? 8410]).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church