Heaven and Hell (Ager) n. 355

Previous Number Next Number See English 

355. Quod illi tales sint in mundo spirituali, cum illuc veniunt post mortem, solum ex eo concludi potest quod tunc omnia quae in memoria naturali sunt, et immediate conjuncta sensualibus corporis, ut sunt talia scientifica, quae mox supra recensita sunt, quiescant, et modo rationalia quae inde sunt, pro cogitatione et pro loquela ibi inserviant: homo enim secum fert omnem memoriam naturalem, sed illa quae ibi sunt, non sub ejus intuitione sunt et in cogitationem veniunt sicut dum vixit in mundo, nihil potest inde depromere, et in lucem spiritualem proferre, quia non sunt illius lucis, sed rationalia seu intellectualia quae homo sibi acquisivit ex scientiis, cum vixit in corpore, quadrant cum luce mundi spiritualis; quapropter quantum rationalis factus est hominis spiritus per cognitiones et scientias in mundo, tantum rationalis est post solutionem a corpore nam tunc homo spiritus est, et spiritus est qui cogitat in corpore. {1} @1 Quod scientifica sint memoriae naturalis, quae est homini in corpore (n. 5212, 9922). Quod homo secum ferat post mortem omnem memoriam naturalem (n. 2475); ab experientia (n. 2481-2486) sed quod ex illa memoria non aliquid depromere possit sicut in mundo, ob plures causas (n. 2476, 2477, 2479).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church