Heaven and Hell (Ager) n. 358

Previous Number Next Number See English 

358. In antecessum memorare licet, quod homo possit divitias acquirere, et opes cumulare quantum datur, modo non fiat cum astu et arte mala; quod possit delicate edere et bibere, modo non ponat in eo vitam; possit habitare magnifice secundum conditionem; possit conversari cum aliis sicut alii lusoria frequentare, confabulari de rebus mundi et quod non opus habeat, ut incedat devotus, tristi et gemente facie, et capite nutante, sed laetus et hilaris; nec ut det sua pauperibus, nisi quantum ducit illum affectio: verbo potest vivere in externa forma prorsus sicut homo mundi et quod illa nihil obstent, quin homo in caelum veniat, modo interius in se de Deo cogitet sicut decet, et cum proximo sincere et juste agat. Homo enim talis est qualis ejus affectio et cogitatio, seu qualis ejus amor et fides omnia quae in externis agit, inde suam vitam trahunt, nam agere est velle, et loqui est cogitare, agit enim ex voluntate, et loquitur ex cogitatione. Quapropter per id quod in Verbo dicitur, quod homo secundum facta judicabitur, et quod ei secundum opera retribuetur, intelligitur quod secundum ejus cogitationem et affectionem, ex quibus facta, seu quae in factis, nam facta nullius rei sunt absque illis, ac prorsus talia sunt quales illae.{1} Inde patet, quod externum hominis nihil faciat, sed internum ejus ex quo externum. Sit illustrationi: qui sincerum agit, et non defraudat alterum, ex sola causa quia timet leges, jacturam famae et inde honoris aut lucri, et si ille timor non refrenaret, alterum defraudaret quantum posset ejus cogitatio et voluntas est fraus, et tamen ejus facta in externa forma apparent sincera; is quia insincerus et fradulentus interius est, infernum in se habet qui autem sincerum agit, et non defraudat alterum, ex causa quia est contra Deum, et contra proximum, is si posset defraudare alterum usque non vellet ejus cogitatio et voluntas est conscientia is caelum in se habet. Facta utriusque in externa forma apparent similia, sed in interna sunt prorsus dissimilia. @1 Quod saepius in Verbo dicatur, quod homo judicabitur et quod ei retribuetur secundum facta et opera (n. 3934). Quod per "facta" et "opera" ibi non intelligantur facta et opera in externa forma, sed in interna, quoniam bona opera in externa forma faciunt etiam mali, sed in externa et simul in interna solum boni (n. 3934, 6073). Quod opera, sicut omnes actus, ex interioribus hominis, quae sunt ejus cogitationis et voluntatis, suum esse et existere, et suum quale habeant. quoniam inde procedunt; quapropter qualia sunt interiora, talia sunt opera (n. 3934, 8911, 10331). Ita qualia sunt interiora quoad amorem et fidem (n. 3934, 6073, 10337, 10333 [? 10332]). Quod sic opera contineant illa, et sint illa in effectu (n. 10331). Quare judicari et retribui secundum facta et opera, est secundum illa (n. 3147, 3934, 6073, 8911, 10331, 10333 [? 10332]). Quod opera quantum spectant se et mundum non sint bona, sed quantum spectant Dominum et proximum (n. 3147).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church