Heaven and Hell (Ager) n. 361

Previous Number Next Number See English 

361. Sors divitum in caelo est talis, quod in opulentia sint prae reliquis quidam illorum in palatiis habitant, ubi intus omnia fulgent sicut ex auro et argento; illis copia est omnium quae ad usus vitae verum prorsus non ponunt cor in illis, sed in ipsis usibus; hos spectant in claro et sicut in luce, aurum autem et argentum in obscuro et sicut in umbra respective: causa est, quia in mundo amaverunt usus, ac aurum et argentum modo sicut media et servitia: ipsi usus ita in caelo fulgent bonum usus ut aurum, et verum usus ut argentum.{1} Quales itaque illis usus fuerunt in mundo, talis est illis opulentia, et talis jucunditas et felicitas. Usus boni sunt, se et suos prospicere necessariis vitae abundantiam velle patriae causa, etiam proximi, cui dives prae paupere multis modis benefacere potest; et quia sic animum potest removere a vita otiosa, quae vita perniciosa est, nam in illa homo cogitat male ex malo sibi insito. Hi usus boni sunt, quantum in se Divinum habent, hoc est, quantum homo spectat Divinum et ad caelum, et suum bonum in illis ponit, et in opibus modo bonum inserviens. @1 Quod omne bonum suum jucundum habeat ex usu, et secundum usus (n. 3049, 4984, 7038) et quoque suum quale, inde qualis est usus tale bonum (n. 3049). Quod omnis felicitas et jucunditas vitae sit ex usibus (n. 997). In genere, quod vita sit vita usuum (n. 1964). Quod vita angelica consistat in bonis amoris et charitatis, ita in usibus praestandis (n. 453 [? 452]). Quod a Domino, et inde ab angelis, non spectentur nisi fines propter quos, qui sunt usus, apud hominem (n. 1317, 1645, 5844.) Quod regnum Domini sit regnum usuum (n. 453 [? 454], 696, 1103, 3645, 4054, 7038). Quod servire Domino sit usus praestare (n. 7038). Quod omnes tales sint, quales sunt usus quos praestant (n. 4054, 6815): illustratum (n. 7038).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church