37. Verum tametsi caeli ita distincti sunt, ut angeli unius caeli non sociare possint commercium cum angelis alterius, usque tamen Dominus conjungit omnes caelos per influxum immediatum et mediatum; per influxum immediatum ex Se in omnes caelos, et per mediatum ab uno caelo in alterum; {1} et sic efficit, ut tres caeli unum sint, et omnes in nexu sint a Primo ad ultimum, usque adeo ut inconnexum non detur; quod non connexum est per inter media cum Primo, hoc nec subsistit, sed dissipatur et fit nullum. {2} @1 Quod influxus a Domino sit immediatus a Se, et quoque mediatus per unum caelum in alterum, et apud hominem similiter in interiora ejus (n. 6063, 6307, 6472, 9682, 9683). De immediato influxu Divini a Domino (n. 6058, 6474-6478, 8717, 8728). De mediato influxu per mundum spiritualem in mundum naturalem (n.4067, 6982, 6985, 6996). @2 Quod omnia existant a prioribus se, ita a Primo, et quod similiter subsistant, quia subsistentia est perpetua existentia; et quod ideo inconnexum non detur (n.3626, 3627, 3628, 3648, 4523, 4524, 6040, 6056).$