377. Ex his patet, quod in amore conjugiali non sint, qui in falsis sunt, ac prorsus non illi qui in falsis ex malo. Apud eos qui in malo sunt et inde in falsis, etiam interiora, quae mentis, occlusa sunt quapropter inibi non dari potest aliqua origo amoris conjugialis, sed infra illa in externo seu naturali homine separato ab interno, datur conjunctio falsi et mali, quae conjunctio vocatur conjugium infernale. Datum est videre quale conjugium est inter illos qui in falsis mali sunt, quod conjugium infernale vocatur: colloquuntur inter se, et quoque ex lascivo conjunguntur; sed interius contra se internecino odio flagrant, quod tantum est ut describi non possit.