386. Ostensum mihi est, quomodo progrediuntur jucunda amoris conjugialis ad caelum et jucunda adulterii ad infernum. Progressio jucundorum amoris conjugialis versus caelum erat in beatitudines et felicitates continue plures usque ad innumerabiles et ineffabiles, et quo interius in innumerabiliores et ineffabiliores, usque ad ipsas caeli intimi seu caeli innocentiae, et hoc per liberrimum; omne enim liberum est ex amore, ita liberrimum ex amore conjugiali, qui est ipse amor caelestis. Progressio autem adulterii erat versus infernum, et per gradus ad infimum, ubi nihil nisi quam dirum et horrendum. Talis sors manet adulteros post vitam eorum in mundo; per adulteros intelliguntur, qui jucundum in adulteriis, et non jucundum in conjugiis percipiunt.