Heaven and Hell (Ager) n. 393

Previous Number Next Number See English 

393. In ecclesiasticis sunt illi in caelo, qui in mundo Verbum amaverunt, et ex desiderio inquisiverunt ibi vera, non propter honorem aut lucrum, sed propter usum vitae et suae et aliorum illi secundum amorem et desiderium usus ibi in illustratione sunt ac in luce sapientiae, in quam etiam veniunt ex Verbo in caelis, quod non naturale est sicut in mundo, sed spirituale (videatur supra, n. 259). Hi praedicatorum munere funguntur, ac ibi secundum ordinem Divinum in superiori loco sunt qui sapientia ex illustratione aliis praestant. [2] In civilibus sunt illi qui in mundo amaverunt patriam et ejus commune bonum prae suo, ac justum et rectum fecerunt ex amore justi et recti. Quantum hi ex amoris desiderio inquisiverunt leges justi, ac inde intelligentes facti sunt, tantum in facultate sunt administrandi officia in caelo, quae etiam administrant in eo loco aut gradu in quo est intelligentia eorum, quae etiam tunc in pari gradu est cum amore usus pro communi bono. [3] Praeterea in caelo tot officia et tot administrationes sunt, et quoque tot operae, ut enumerari ob copiam nequeant; in mundo sunt paucae respective. Omnes, quotcunque sunt, in jucundo sui operis et laboris sunt ex amore usus, et nemo ex amore sui aut lucri nec est alicui amor lucri ob vitam, quia omnes necessitates vitae illis gratis donantur; habitant gratis, vestiuntur gratis, vescuntur gratis. Ex quibus patet, quod qui amaverunt se et mundum prae usu, non in caelo aliquam sortem habeant: amor enim suus seu affectio sua manet unumquemvis post vitam in mundo, nec exstirpatur in aeternum (videatur supra, n. 363).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church