Heaven and Hell (Ager) n. 395

Previous Number Next Number See English 

395. [XLII.] DE GAUDIO ET FELICITATE CAELESTI. Quid caelum et quid gaudium caeleste, vix aliquis hodie novit. Qui de illo et de hoc cogitaverunt, tam communem et tam crassam ideam de illis conceperunt ut vix sit aliqua. Ex spiritibus, qui e mundo in alteram vitam veniunt, optime scire potui qualem de caelo et de gaudio caelesti habuerunt notionem; nam relicti sibi sicut forent in mundo, cogitant similiter. Causa quod non sciatur quid gaudium caeleste, est quia illi, qui de eo cogitaverunt, ex gaudiis externis, quae sunt naturalis hominis, judicaverunt, nec sciverunt quid internus seu spiritualis homo, ita nec quid ejus jucundum et beatum; quare si ab illis, qui in spirituali seu interno jucundo fuerunt, dictum fuisset, quid et quale gaudium caeleste, non comprehendi potuisset, cecidisset enim in ideam ignotam, ita non in perceptionem, quapropter inter illa fuisset, quae naturalis homo rejecisset. Quisque tamen scire potest, quod homo cum externum seu naturalem hominem relinquit, in internum seu spiritualem veniat; inde sciri potest, quod jucundum caeleste sit jucundum internum et spirituale, non autem externum et naturale; et quia est internum et spirituale, quod sit purius et exquisitius, et quod afficiat interiora hominis, quae sunt ejus animae seu spiritus. Quisque ex his solis concludere potest, quod tale ei jucundum sit, quale fuerat jucundum ejus spiritus; et quod jucundum corporis, quod vocatur jucundum carnis, respective non caeleste sit: quod etiam in spiritu hominis est, cum relinquit corpus, hoc remanet post mortem, nam tunc vivit homo spiritus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church