Heaven and Hell (Ager) n. 414

Previous Number Next Number See English 

414. Qui in caelo sunt, continue ad vernum vitae pergunt et quo plura millia annorum vivunt, eo ad vernum jucundius et felicius, et hoc in aeternum, cum incrementis, secundum amoris, charitatis et fidei progressus et gradus. Ex sexu feminino, quae seniles ac senio confectae mortuae sunt, et in fide in Dominum, charitate erga proximum, et in amore conjugiali felici cum marito vixerunt, post annorum successum, magis et magis in juventutis et adolescentiae florem veniunt, inque pulchritudinem quae excedit omnem pulchritudinis ideam usquam visu perceptibilem bonitas et charitas est quae format, et sui simile sistit, et facit ut jucundum et pulchrum charitatis ex singularissimis faciei eluceat, sic ut ipsae charitatis formae sint visae sunt quibusdam, et obstupuerunt. [2] Charitatis forma est talis, quae ad vivum conspicitur in caelo, quod ipsa charitas sit quae effigiat et effigiatur, et quidem sic, ut totus angelus, cumprimis facies, sit quasi charitas, quae manifeste et apparet et percipitur quae forma, cum spectatur, est pulchritudo ineffabilis afficiens charitate ipsam vitam mentis intimam. Verbo, senescere in caelo est juvenescere. Qui in amore in Dominum et in charitate erga proximum vixerunt, tales formae, seu tales pulchritudines, in altera vita fiunt omnes angeli tales formae sunt, cum innumerabili varietate; ex his caelum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church