Heaven and Hell (Ager) n. 424

Previous Number Next Number See English 

424. Quod homo possit cogitare ex intellectu, et non simul ex voluntate, est provisum ob finem ut possit reformari nam homo per vera reformatur, et vera, ut dictum est, sunt intellectus: homo enim nascitur in omne malum quoad voluntatem inde non alicui bonum vult ex se sed sibi soli et qui sibi soli bonum vult, delectatur malis quae fiunt aliis, imprimis propter se vult enim derivare in se omnium aliorum bona, sive sint honores sive opes, et quantum hoc potest, in se laetatur. Ut hoc voluntarium emendetur et reformetur, datum est homini ut possit intelligere vera, et per illa affectiones mali, quae scaturiunt ex voluntate, domare: inde est, quod homo possit cogitare ex intellectu vera, et quoque loqui illa, et facere illa sed usque non potest cogitare illa ex voluntate, priusquam talis est, ut ex se, hoc est, ex corde, velit illa et faciat illa: quando homo talis est, tunc quae cogitat ex intellectu sunt fidei ejus, et quae cogitat ex voluntate sunt amoris ejus quapropter apud illum tunc se conjungunt fides et amor, sicut intellectus et voluntas.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church