Heaven and Hell (Ager) n. 433

Previous Number Next Number See English 

433. Quoniam omne quod vivit in corpore, et ex vita agit et sentit, unice est spiritus, et nihil corporis, sequitur quod spiritus sit ipse homo seu quod simile, quod homo in se spectatus sit spiritus, et quoque in simili forma: nam quicquid vivit et sentit in homine est ejus spiritus, et nihil non in homine a capite ad plantam pedis ejus vivit et sentit inde est, quod, cum separatur corpus ab ejus spiritu, quod dicitur mori, homo maneat usque homo, et vivat. Audivi e caelo, quod quidam qui moriuntur, cum jacent super ferali mensa, antequam resuscitati sunt, in suo frigido corpore etiam cogitent, nec sciant aliter quam quod adhuc vivant, sed cum differentia, quod non possint aliquam particulam materialem, quae propria corporis est, movere.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church