459. Sciendum est, quod forma humana cujusvis hominis post mortem eo pulchrior sit, quo interius amaverat Divina vera, et vixerat secundum illa; nam interiora cujusvis secundum illorum amorem ac vitam et aperiuntur et formantur quapropter quo interior affectio, eo conformior caelo, et inde eo formosior facies. Inde est, quod angeli, qui in caelo intimo sunt, pulcherrimi sint, quia sunt amoris caelestis formae qui autem exterius amaverunt Divina vera, et sic exterius vixerunt secundum illa, minus pulchri sunt; nam exteriora modo elucent ex facie illorum, et non amor interior caelestis per exteriora translucet, proinde non forma caeli qualis in se est apparet respective obscurum quid e facie illorum, non vivificatum a translucentia vitae interioris. Verbo, crescit omnis perfectio versus interiora, et decrescit versus exteriora; et sicut perfectio, ita quoque pulchritudo crescit et decrescit. Vidi facies angelicas tertii caeli, quae tales erant ut nusquam ullus pictor posset omni arte sua aliquid talis lucis dare coloribus, ut aequaret millesimam partem lucis et vitae quae apparuit in facie illorum: sed facies angelorum ultimi caeli possunt aliquatenus aequari.