Heaven and Hell (Ager) n. 477

Previous Number Next Number See English 

477. Est amor regnans qui manet hominem post mortem, nec usquam in aeternum mutatur; sunt cuivis plures amores, sed usque omnes se referunt ad amorem ejus regnantem, ac unum faciunt cum illo, seu illum simul componunt. Omnia voluntatis quae concordant cum amore regnante vocantur amores, quia amantur. Hi amores sunt interiores et exteriores: sunt qui immediate conjuncti et qui mediate; sunt propiores et remotiores, sunt inservientes vario modo. Simul sumpti constituunt quasi regnum, ita enim ordinati sunt apud hominem, tametsi homo de ordinatione illorum prorsus nihil scit; sed aliquid manifestatur ei in altera vita, nam secundum ordinationem eorum est ei extensio cogitationis et affectionis ibi, extensio in societates caelestes si regnans amor consistit ex amoribus caeli, at in societates infernales si regnans amor consistit ex amoribus inferni. Quod omnis cogitatio et affectio spirituum et angelorum extensionem habeant in societates, videatur supra in articulo De Sapientia Angelorum Caeli, et in articulo De Forma Caeli secundum quam consociationes et communicationes ibi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church