Heaven and Hell (Ager) n. 484

Previous Number Next Number See English 

484. Sciendum est, quod omnia opera et facta sint vitae moralis et civilis, et inde quod spectent sincerum et rectum, tum justum et aequum. Sincerum et rectum sunt vitae moralis, ac justum et aequum sunt vitae civilis. Amor ex quo fiunt, est vel caelestis vel infernalis: opera et facta vitae moralis et civilis caelestia sunt, si ex amore caelesti fiunt; nam quae ex amore caelesti fiunt, ex Domino fiunt, et quae ex Domino fiunt, omnia bona sunt; at facta et opera vitae moralis et civilis infernalia sunt, si ex amore infernali fiunt, nam qui ex hoc amore, qui est amor sui et mundi, fiunt, ex ipso homine fiunt, et quae ex ipso homine fiunt, omnia in se mala sunt; homo enim in se spectatus, seu proprium ejus; non est nisi quam malum.{1} @1 Quod proprium hominis sit se amare prae Deo, et mundum prae caelo, ac nihili facere proximum respective ad se, ita quod sit amor sui et mundi (n. 634 [? 694], 731, 4317). Quod hoc proprium sit, in quod nascitur homo, et quod id sit densum malum (n. 210, 215, 731, 874-876, 987, 1047, 2307, 2318 [? 2308], 3518, 3701, 3812, 8480, 8550, 10283, 10284, 10286, 10731 [? 10732]). Quod ex proprio hominis non modo sit omne malum, sed etiam omne falsum (n. 1047, 10283, 10284; 10286). Quod mala, quae ex proprio hominis, sint contemptus aliorum, inimicitiae, odia, vindictae, saevitiae, doli (n. 6667, 7372 [? 7370], 7373, 7374, 9348, 10038, 10742). Quod quantum proprium hominis regnat, tantum bonum amoris et verum fidei vel rejiciantur, vel suffocentur, vel pervertantur (n. 2041, 7491, 7492, 7643, 8487, 10455, 10743 [? 10742]). Quod proprium hominis sit infernum apud illum (n. 694, 8480). Quod bonum, quod homo facit ex proprio, non sit bonum, sed in se malum (n. 8478 [? 8480, 8487]).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church