Heaven and Hell (Ager) n. 488

Previous Number Next Number See English 

488. Quomodo jucunda vitae cujusvis post mortem vertuntur in correspondentia, quidem ex scientia correspondentiarum sciri potest; sed quia illa scientia nondum vulgata est, velim illam rem per quaedam experientiae exempla in aliquem lucem mittere. Omnes illi qui in malo sunt, et se confirmaverunt in falsis contra vera ecclesiae, imprimis qui rejecerunt Verbum, illi fugiunt lucem caeli, et in cryptas, quae in aperturis apparent caliginosae, ac in foramina petrarum, se proripiunt, ac ibi se recondunt; et hoc quia amaverunt falsa, et exosi sunt vera: correspondent enim tales cryptae, et quoque foramina petrarum,{1} {2}tum tenebrae, falsis,(s) ac lux veris; jucundum illorum est ibi habitare, et injucundum in apertis campis. [2] Similiter faciunt, quibus jucundum fuit clandestine insidiari, ac in abscondito machinari dolos; hi quoque in cryptis illis sunt, ac intrant cameras ita obscuras, ut ne quidem unus alterum videat, ac in angulis susurrant in aures; in hoc vertitur jucundum amoris illorum. Qui scientiis studuerunt, absque alio fine quam ut docti audiant, et qui non excoluerunt rationale per illas, et jucundum in rebus memoriae ex fastu inde traxerunt, illi amant loca arenosa, quae eligunt prae campestribus et hortulanis; quia arenosa talibus studiis correspondent. [3] Qui in scientia doctrinalium suae ecclesiae et aliarum fuerunt, nec quicquam applicuerunt vitae, illi petrosa sibi eligunt, et inter congeries saxeas habitant; loca exculta fugiunt, quia aversationi sunt. Qui omnia naturae addixerunt, et quoque qui omnia prudentiae propriae, ac per varias artes se evexerunt ad honores, et lucrati sunt opes, artibus magicis, quae sunt abusus ordinis Divini, in altera vita student, in quibus jucundissimum vitae percipiunt. [4] Illi qui vera Divina applicuerunt suis amoribus, et sic illa falsificaverunt, amant urinosa, quia urinosa correspondent jucundis talis amoris.{3} Illi qui sordide avari fuerunt, habitant in cellis, et amant sordes suillas, et quoque nidorosa, qualia exhalantur ex indigestis ventriculi. [5] Qui in meris voluptatibus exegerunt vitam, ac delicate vixerunt, ac indulserunt gulae et ventri, amantes illa ut summum vitae bonum, illi in altera vita excrementitia et latrinas amant; haec tunc illis delectationi sunt; ex causa, quia tales voluptates sunt sordes spirituales loca munda et sordium expertia fugiunt, quia illis injucunda sunt. [6] Illi, qui in adulteriis jucundum ceperunt, in lupanaribus degunt, ubi sordida et squallida omnia; haec amant, ac castas domos fugiunt; ut primum ad has veniunt, in deliquium cadunt; nihil jucundius illis est quam scindere conjugia. Qui vindictae cupidi fuerunt, et inde attraxerunt naturam saevam et crudelem, cadaverosa amant; et quoque in talibus infernis sunt. Alii aliter. @1 Quod "foramen" et "fissura petrae" in Verbo significet obscurum et falsum fidei (n. 10582): quia "petra" significat fidem a Domino (n. 8581, 10580): et "lapis" verum fidei (n. 114, 643, 1298, 3720, 6426, 8608 [? 8609], 10376).$ @2 tum temebrae, falsis pro "tum falsa, tenebris" (cum S. Noble).$ @3 Quod conspurcationes veri correspondeant urinae (n. 5390).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church