Heaven and Hell (Ager) n. 496

Previous Number Next Number See English 

496. Explorantur usque a bonis spiritibus quales sunt, et hoc variis modis; quoniam in primo hoc statu mali aeque vera loquuntur, ac bona agunt, sicut boni; ex causa, de qua supra, quia aeque moraliter vixerunt in externa forma, quoniam in regiminibus, et sub legibus, et quoniam per id aucupaverunt famam justi et sinceri, et captaverunt animos, et sic evecti sunt ad honores, et lucrati opes. Internoscuntur vero mali spiritus a bonis imprimis per id, quod mali cupide attendant ad illa quae dicuntur de externis, et parum quae de internis, quae sunt vera et bona ecclesiae et caeli; haec quidem audiunt, sed non cum attentione et gaudio: internoscuntur etiam per id, quod frequenter se convertant ad certas plagas, et cum sibi relicti sunt, quod eant vias quae illuc tendunt. Ex conversione ad plagas, et ex progressione per vias, noscitur qualis est amor qui ducit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church