Heaven and Hell (Ager) n. 499

Previous Number Next Number See English 

499. [LII.] DE SECUNDO STATU HOMINIS POST MORTEM. Secundus Status hominis post mortem vocatur status interiorum, quia tunc immittitur in interiora quae mentis ejus sunt, seu voluntatis et cogitationis, ac sopiuntur exteriora, in quibus fuerat in primo suo statu. Quisque qui advertit ad vitam hominis et ejus loquelas et actiones, cognoscere potest, quod apud unumquemvis sint exteriora et interiora, seu exteriores et interiores cogitationes et intentiones. Id cognoscere potest ex his: qui in civili vita est, is cogitat de aliis sicut vel ex fama vel ex conversatione de illis audivit et appercepit; sed usque non loquitur secundum cogitationem suam cum illis, et tametsi mali sunt, usque tamen civiliter cum illis agit. Quod ita sit, apprimis notum est ex simulatoribus et assentatoribus, qui prorsus aliter loquuntur et agunt, quam cogitant et volunt; et ex hypocritis, qui loquuntur de Deo, de caelo, de salute animarum, de veris ecclesiae, de bonis patriae, et de proximo, sicut ex fide et amore, cum tamen corde aliud credunt, ac se solos amant. [2] Ex his constare potest, quod binae cogitationes sint, una exterior et altera interior, et quod ex cogitatione exteriore loquantur, et ex cogitatione interiore aliud sentiant; ac quod binae illae cogitationes separatae sint, nam cavetur ne interior influat in exteriorem, et aliquo modo appareat. Homo ex creatione talis est, ut interior cogitatio unum agat cum exteriore per correspondentiam; et quoque unum agit apud illos qui in bono sunt: nam illi non nisi quam bonum cogitant et bonum loquuntur: at vero apud illos qui in malo sunt, interior cogitatio non unum agit cum exteriore, nam hi malum cogitant et loquuntur bonum: apud hos inversus est ordo, nam bonum apud eos est extra, ac malum intra; inde est quod malum dominetur super bonum, et hoc sibi subjiciat sicut servum, ut inserviat sibi pro medio ad obtinendos fines, qui sunt amoris illorum. Et quia talis finis inest bono quod loquuntur et quod agunt, patet, quod bonum apud illos non sit bonum, sed infectum malo, utcunque in externa forma apud illos, qui non sciunt interiora, apparet ut bonum. [3] Aliter apud illos qui in bono sunt: apud hos non inversus est ordo, sed bonum ex interiore cogitatione influit in exteriorem, et sic in loquelam et in actus. Hic ordo est in quem homo creatus est: sic enim interiora eorum in caelo sunt, inque luce ibi; et quia lux caeli est Divinum Verum procedens a Domino, proinde est Dominus in caelo (n. 126-140), ideo illi ducuntur a Domino. Haec dicta sunt, ut sciatur quod cuivis homini sit cogitatio interior et cogitatio exterior, et quod illae inter se distinctae sint. Cum dicitur cogitatio, intelligitur etiam voluntas, nam cogitatio est ex voluntate, nemo enim potest cogitare absque voluntate. Ex his patet, quid status exteriorum et status interiorum hominis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church