Heaven and Hell (Ager) n. 504

Previous Number Next Number See English 

504. Omnes, quotcunque sunt homines, post mortem in hunc statum immittuntur, quia ille est proprius spiritus eorum. Prior status est qualis homo {1}quoad spiritum fuit in consortiis, qui status non est proprius ejus. Quod hic status, seu status exteriorum, in quo homo primum est post mortem, de quo in praecedente articulo actum est, non sit proprius ejus, constare potest a pluribus; ut ex eo, quod spiritus non modo cogitent, sed etiam loquantur ex sua affectione, nam loquela illorum est ex illa, ut constare potest ex iis quae in articulo de Loquela Angelorum (n. 234-245), dicta et ostensa sunt. Similiter etiam homo cogitavit in mundo, cum intra se; nam tunc non cogitavit ex loquela sui corporis, sed modo vidit illa, ac simul plura intra minutum temporis, quam dein potuit per semihorium eloqui. Quod status exteriorum non sit proprius hominis seu ejus spiritus, etiam patet ex eo: quod cum in mundo est in consortiis, tunc loquatur secundum leges vitae moralis et civilis, et quod tunc interior cogitatio regat exteriorem, sicut unus alium, ne procedat ultra limites decori et honesti. Patet etiam ex eo, quod, cum homo intra se cogitat, etiam cogitet quomodo locuturus et acturus est, ut placeat, et captet amicitiam, benevolentiam ac gratiam, et hoc modis extraneis, ita aliter quam fieret si ex propria voluntate. Ex his patet, quod status interiorum, in quem immittitur spiritus, sit status proprius ejus, ita quoque proprius hominis, cum vixit in mundo. @1 quoad pro "quod"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church