515. Sed omnes non simili modo instruuntur, nec a similibus societatibus caeli. Illi qui ab infantia educati sunt in caelo, instruuntur ab angelis interiorum caelorum, quoniam non falsa imbiberunt ex falsis religionis, nec vitam suam spiritualem inquinaverunt crassamentis ex honoribus et divitiis in mundo. Qui adulti mortui sunt, plerique instruuntur ab angelis ultimi caeli, quia hi angeli accommodatiores illis sunt quam angeli interiorum caelorum; nam hi in interiore sapientia sunt, quae nondum recipitur. Mahumedani vero ab angelis qui prius in eadem religione fuerant, et conversi ad Christianam. Gentes quoque a suis angelis.