Heaven and Hell (Ager) n. 525

Previous Number Next Number See English 

525. Plerique, qui ex Christiano orbe in alteram vitam veniunt, secum illam fidem ferunt, quod salvandi sint ex immediata misericordia, nam illam implorant; at cum explorati sunt, compertum est, quod crediderint quod venire in caelum sit solum admitti, et quod qui intromittuntur, in gaudio caelesti sint prorsus nescientes quid caelum, et quid gaudium caeleste. Quapropter illis dictum est, quod a Domino nemini caelum negetur, et quod intromitti queant si desiderant, et quoque ibi morari. Illi, qui hoc desiderabant, etiam admissi sunt sed cum in primo limine erant, ex afflatu caloris caelestis, qui est amor in quo sunt angeli, et ex influxu lucis caelestis, quae est Divinum verum, correpti sunt angore cordis tali, ut in se cruciatum infernalem loco gaudii caelestis apperceperint; ex quo perculsi, praecipites se inde conjecerunt. Ita per vivam experientiam instructi sunt, quod non alicui dari possit caelum ex immediata misericordia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church