527. Quod impossibile sit indere vitam caeli eis qui vitam oppositam vitae caeli in mundo egerunt, testari possum ex multa experientia. Fuerunt enim qui crediderunt, quod facile recepturi essent vera Divina post mortem, cum audiunt illa ab angelis, et quod credituri, et inde quod aliter victuri, et sic quod possent in caelum recipi: sed hoc tentatum est cum permultis, verum modo ab illis qui in simili fide fuerunt, quibus id permissum est ob causam ut scirent quod paenitentia post mortem non detur. Quidam ex illis, cum quibus tentatum est, intellexerunt vera, et visi sunt recipere illa; sed illico, ut ad vitam amoris sui conversi sunt, rejecerunt illa, immo contra illa locuti sunt: quidam statim rejecerunt, nolentes audire illa quidam voluerunt, ut vita amoris, quam contraxerunt e mundo, illis auferretur, et loco ejus infunderetur vita angelica, seu vita caeli; hoc quoque cum illis ex permissione factum est, sed cum vita amoris illorum ablata est, jacebant sicut mortui, non amplius compotes sui. Ex his, et aliis experientiae modis, simplices boni instructi sunt quod vita alicujus post mortem nequaquam mutari possit; et quod vita mala in bonam, seu infernalis in angelicam, nullatenus transcribi possit quoniam unusquisque spiritus a capite ad calcem est qualis ejus amor, proinde qualis ejus vita, et quod hanc transmutare in oppositam, sit prorsus spiritum destruere. Angeli fatentur quod facilius sit noctuam in columbam vertere, et bubonem in avem paradisiacam, quam infernalem spiritum in angelum caeli. Quod homo talis maneat post mortem, qualis ejus vita fuerat in mundo, videatur supra in suo articulo (n. 470-484). Ex his nunc constare potest, quod nemo in caelum recipi queat ex immediata misericordia.