Heaven and Hell (Ager) n. 559

Previous Number Next Number See English 

559. Amor sui etiam talis est, ut quantum illi laxantur frena, hoc est, removentur vincula externa, quae sunt timores pro lege et ejus poenis, proque jactura famae, honoris, lucri, functionis et vitae, tantum ruat, usque tandem ut non modo imperare velit super universum terrarum orbem, sed etiam super totum caelum, ac super ipsum Divinum, nusquam est ei aliquis terminus seu finis hoc latet reconditum in unoquovis qui in amore sui est, tametsi non patet coram mundo, ubi eum dicta vincula retinent. Quod ita sit, nemo non videt apud potentes et reges, quibus non talia frena et vincula sunt, qui ruunt, et subjugant provincias et regna, quantum illis succedit, et adspirant ad potentiam et gloriam ultra limites. Quod ita sit, adhuc manifestius patet ab hodierna Babylonia, quae dominatum extendit in caelum, et omnem potentiam Divinum Domini in se transtulit, et continue cupit ultra. Quod tales sint prorsus contra Divinum et contra caelum, et pro inferno, cum post mortem in alteram vitam veniunt, videatur in opusculo De Ultimo Judicio et de Babylonia destructa.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church