Heaven and Hell (Ager) n. 58

Previous Number Next Number See English 

58. Ultimo memorandum est, quod qui caelum in se habet, non modo habeat caelum in suis maximis seu communibus, sed etiam in suis minimis seu singularibus et quod minima ibi, in imagine referant maxima. Hoc venit ex eo, quod unusquisque sit suus amor, et talis qualis ejus amor regnans quod regnat hoc influit in singula, et disponit illa, et ubivis inducit similitudinem sui: {1} in caelis est amor in Dominum regnans, quia Dominus ibi supra omnia amatur inde Dominus est ibi omne in omnibus, influit in omnes et singulos, disponit illos, et {2}induit similitudinem sui, et facit ut caelum sit ubi Ille: inde angelus est caelum in minima forma, societas in majore, et omnes societates simul sumptae in maxima. Quod Divinum Domini faciat caelum, et quod sit omne in omnibus, videatur supra (n. 7-12). @1 Quod amor regnans seu dominans apud unumquemvis sit in omnibus et singulis ejus vitae, ita in omnibus et singulis ejus cogitationis et voluntatis (n. 6159, 7648, 8067, 8853). Quod homo talis sit quale ejus vitae regnans (n. 918, 1040, 1568, 1571, [? dele], 3570, 6571, 6934 [? 6935], 6938, [8853,] 8854, 8856, 8857, [8858,] 10076, 10109, 10110, 10284). Quod amor et fides, cum regnant sint in singulis vitae hominis, tametsi id nescit (n. 8854, 8864, 8865).$ @2 "induit;"--sic editio princeps; sed forte est legendum inducit, ut supra.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church