Heaven and Hell (Ager) n. 588

Previous Number Next Number See English 

588. Quod pluralitatem infernorum attinet: sunt inferna tot numero quot sunt societates angelicae in caelis, quoniam cuivis societati caelesti ex opposito correspondet societas infernalis. Quod societates caelestes innumerae sint, et omnes discriminatae secundum bona amoris, charitatis et fidei, videatur in articulo De Societatibus ex quibus Caeli consistunt (n. 41-50); et in articulo De Immensitate Caeli (n. 415-420): similiter itaque societates infernales, quae discriminatae sunt secundum mala bonis opposita. Unumquodvis malum est infinitae varietatis, sicut unumquodvis bonum. Quod ita sit, non capiunt illi qui modo simplicem ideam de unoquovis malo habent, sicut de contemptu, de inimicitia, de odio, de vindicta, de dolo, et de similibus aliis: sed sciant quod unumquodvis ex illis contineat tot differentias specificas, et tot differentias iterum specificas seu particulares, ut non sufficiat volumen illis enumerandis. Inferna sunt secundum differentias cujusvis mali ita ordinate distincta, ut nihil ordinatius et distinctius. Inde constare potest, quod sint innumerabilia, unum prope alterum, et unum remote ab altero, secundum differentias malorum in genere, in specie, et in particulari. [3] Sunt quoque inferna sub infernis: sunt communicationes quorundam per transitus, et sunt communicationes plurium per exhalationes, et hoc prorsus secundum affinitates unius generis et unius speciei mali cum aliis. Inferna quanto numero sunt, datum mihi est scire ex eo, quod inferna sint sub omni monte, colle et petra, et quoque sub omni planitie et valle, et quod sub illis se extendant in longum, latum, et profundum; verbo, totum caelum, ac totus mundus spirituum, sunt quasi excavati, et sub illis continuum infernum. Haec de pluralitate infernorum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church