Heaven and Hell (Ager) n. 592

Previous Number Next Number See English 

592. Nisi Dominus regeret tam caelos quam inferna, non foret aliquod aequilibrium; et si non aequilibrium, non foret caelum et infernum; omnia enim et singula in universo, hoc est, tam in mundo naturali quam in mundo spirituali consistunt ex aequilibrio. Quod ita sit, omnis rationalis homo potest percipere: da modo superpondium ab una parte, et nihil resistentiae ab altera, annon periret utrumque? Ita foret in spirituali mundo, si non reageret bonum contra malum, ac insurrectionem ejus jugiter coerceret nisi hoc unice Divinum faceret, periret et caelum et infernum, et cum his totum genus humanum: nisi hoc unice Divinum faceret, dicitur, quia proprium cujusvis tam angeli, quam spiritus, et hominis, non est nisi quam malum (videatur supra, n. 591); quare nusquam aliqui angeli et spiritus resistere possunt malis continue exhalatis ab infernis, quoniam ex proprio tendunt omnes ad infernum. Ex his patet, quod nisi solus Dominus regeret tam caelos quam inferna, nusquam foret alicui salus. Praeterea omnia inferna unum agunt, nam mala in infernis connexa sunt, sicut bona in caelis ac resistere omnibus infernis, quae innumera sunt, et quae simul agunt contra caelum, et contra omnes qui ibi sunt, non potest nisi solum Divinum, quod unice procedit ex Domino.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church