61. Talis idea est angelorum de homine; quapropter nusquam attendunt ad illa quae homo corpore facit, sed ad voluntatem ex qua corpus facit: hanc vocant ipsum hominem, et intellectum quantum ille cum voluntate unum agit.{1} @1 Quod voluntas hominis sit ipsum Esse vitae illius, et quod intellectus sit Existere vitae inde [n. 3619. 5002, 9282). Quod vita voluntatis sit principalis vita hominis, et quod vita intellectus procedat inde [n. 585, 590, 3619, 7342, 8885, 9282, 10076, 10109, 10110). Quod homo sit homo ex voluntate et inde intellectu (n. 8911, 9069, 9071, 10076, 10109, 10110).$