Heaven and Hell (Ager) n. 72

Previous Number Next Number See English 

72. Quod unaquaevis societas sit in effigie hominis cum simul ut unum apparet, est quia totum caelum illam effigiem habet, ut in praecedente articulo ostensum videatur et in perfectissima forma, qualis est forma caeli, similitudo est partium cum toto, et minorum cum maximo minora et partes caeli sunt societates ex quibus consistit, quae quod etiam sint caeli in minore forma, videatur supra (n. 51-58). Quod perpetua talis similitudo sit, est quia in caelis omnium bona ex uno amore sunt, ita ex una origine. Unus amor ex quo origo omnium bonorum ibi, est amor in Dominum a Domino. Inde est, quod totum caelum sit similitudo Ipsius in communi, unaquaevis societas in minus communi, et unusquisque angelus in particulari. Videantur etiam quae supra (n. 58) de hac re dicta sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church