79. Quod ita sit, ex pluri experientia mihi testatum factum est, de qua aliquid in nunc sequentibus. Omnes angeli qui in caelis sunt, nusquam Divinum sub alia forma quam Humana percipiunt et quod mirum, qui in caelis superioribus sunt, non possunt aliter de Divino cogitare; feruntur in illam cogitandi necessitatem ex ipso Divino quod influit, et quoque ex forma caeli, secundum quam cogitationes illorum se circum extendunt omnis enim cogitatio, quae est angelis, extensionem habet in caelum, et secundum illam extensionem est illis intelligentia et sapientia inde est, quod omnes ibi agnoscant Dominum, quia Divinum Humanum non datur quam in Ipso. Haec mihi non solum ab angelis dicta sunt, sed etiam datum est percipere, dum elevatus in sphaeram interiorem caeli. Inde patet, quod quo sapientiores angeli sunt, eo clarius percipiant hoc et inde est, quod Dominus illis appareat; Dominus enim apparet in forma Divina Angelica, quae est Humana, illis qui Divinum visibile agnoscunt et credunt, non autem qui Divinum invisibile; illi enim videre suum Divinum possunt, hi autem non possunt.