Heaven and Hell (Ager) n. 83

Previous Number Next Number See English 

83. Inde est, quod qui non in idea caeli est, hoc est, in idea Divini ex quo caelum, non possit ad primum limen caeli elevari; ut primum illuc venit, percipitur resistentia et fortis renisus: causa est, quia interiora apud illum, quae receptura essent caelum, clausa sunt, quoniam non in forma caeli immo illa, quo propius venit ad caelum, eo arctius clauduntur. Talis sors est illis intra ecclesiam, qui Dominum negant, et qui ut Sociniani Divinum Ipsius: qualis autem sors est illis qui extra ecclesiam nati sunt, quibus Dominus non est notus quia Verbum non habent, videbitur in sequentibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church