89. Primum quid correspondentia, dicetur. Totus mundus naturalis correspondet mundo spirituali; nec solum mundus naturalis in communi, sed etiam in singulis; quapropter quicquid in mundo naturali existit ex spirituali, id dicitur correspondens. Sciendum est, quod mundus naturalis existat et subsistat ex mundo spirituali, prorsus sicut effectus ex sua causa efficiente. Mundus naturalis dicitur omne id extensum, quod sub sole est, et ex illo calorem et lucem recipit; et illius mundi sunt omnia quae inde subsistunt: mundus spiritualis autem est caelum, et illius mundi sunt omnia quae in caelis.