92. Ex his quoque videri potest, quid internus homo, et quid externus; quod nempe internus sit qui vocatur spiritualis homo, et externus qui naturalis: tum etiam quod unus distinctus sit ab altero, sicut caelum a mundo: ut et quod omnia quae fiunt et existunt in externo seu naturali homine, fiant et existant ab interno seu spirituali.