Heaven and Hell (Ager) n. 99

Previous Number Next Number See English 

99. Sed tametsi omnia hominis quoad corpus correspondent omnibus caeli, usque tamen homo non est imago caeli quoad externam formam, sed quoad internam; interiora enim hominis recipiunt caelum, et exteriora ejus recipiunt mundum quantum itaque interiora ejus recipiunt caelum, tantum homo quoad illa est caelum in minima forma ad imaginem maximi; quantum autem interiora ejus non recipiunt, tantum non est caelum et imago maximi exteriora tamen usque, quae recipiunt mundum, possunt esse in forma secundum ordinem mundi, et inde in varia pulchritudine pulchritudo enim externa, quae corporis, ducit causam ex parentibus, et ex formatione in utero, et dein conservatur per influxum communem e mundo: inde est, quod forma naturalis hominis valde differat a forma spiritualis ejus hominis. Aliquoties ostensum est, qualis in forma esset spiritus hominis, et visum, quod in aliquibus pulchris et venustis facie, ille esset deformis, niger, et monstrosus, ut imaginem inferni non caeli dicas; in quibusdam autem non pulchris, quod is esset formosus, candidus, et angelicus: talis etiam apparet spiritus hominis post mortem, qualis fuerat in corpore, cum in illo vixit in mundo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church