Conjugial Love (Acton) n. 103

Previous Number Next Number See English 

103. His adjiciam duo Memorabilia; Primum hoc. Quodam mane ante ortum solis, prospexi versus Orientem in Mundo spirituali, et vidi quatuor Equites sicut evolantes ex nube fulgente ex flamma aurorae; super Equitum capitibus visae sunt cassides crispatae, super brachiis sicut alae, et circum corpora leves tunicae coloris aurantii; sic vestiti ut veloces, insurgebant et intendebant lora super jubis equorum, qui sic excurrebant sicut alipedes: sequebar visu cursum seu volatum illorum mente cognoscendi quo pergerent; et ecce tres Equites effuderunt se in tres plagas, Meridiem, Occidentem, et Septentrionem, et quartus in spatio brevi in Oriente substitit. [2] Haec admiratus suspexi{1} in Coelum, et quaesivi, quo pergerent Equites illi, et responsum tuli, "ad Sapientes in Regnis Europae, qui in dispiciendis rebus limata ratione et acuta acie sunt, ac ingenii laude apud suos effloruerunt, ut adveniant et solvant Secretum de Amoris Conjugialis Origine, et de ejus Virtute seu Potentia;" et dixerunt e Coelo, "attende paulum, et visurus es viginti septem Currus, Tres in quibus Hispani, Tres in quibus Franci seu Galli, Tres in quibus Itali, Tres in quibus Germani, Tres in quibus Batavi seu Hollandi, Tres in quibus Angli, Tres in quibus Sueci, Tres in quibus Dani, et tres in quibus Poloni;" et tunc post bihorium visi sunt illi Currus tracti a mannis coloris helvi insigniter phaleratis, ac perniciter ferebantur ad spatiosam Domum visam in confinio Orientis et Meridiei, circa quam omnes vecti curribus exibant, et forti spiritu intrabant; [3] et tunc dictum est mihi, "vade ac intra etiam tu, et audies:" ego vadi et intravi, et lustrans Domum intus, vidi quod esset quadrata, prospectus laterum ad Plagas, in quovis latere tres altae Fenestrae ex vitris chrystallinis, harum Postes ex ligno olei; utrinque a latere postium Eductiones e parietibus sicut Camerae supra fornicatae, ubi Mensae; Parietes harum erant ex cedris, Tectum ex ligno nobili thy-no, Solum ex asseribus populi; ad parietem Orientalem, ubi non visae sunt fenestrae, posita erat Mensa obducta auro, super qua locata erat Cidaris lapidibus pretiosis circumobsita, quae cederet in palmam seu praemium illi, qui evestigaret Secretum mox proponendum. [4] Cum visum distribui ad cameratas Eductiones, quae erant sicut Conclavia juxta fenestras, vidi quinque Viros in quavis ex quovis Regno Europae, qui parati exspectabant Objectum judiciorum suorum; et illico tunc constitit Angelus in medio Palatii, et dixit, "Objectum judiciorum vestrorum erit, de Amoris Conjugialis Origine, et de ejus Virtute seu Potentia; ventilate hoc, et decernite: ac decretam sententiam inscribite chartae, et immittite hanc in argenteam Urnam, quam juxta Mensam auream videtis positam, et subscribite initialem Literam Regni, e quo estis, ut a Francis seu Gallis F, a Batavis seu Hollandis B, ab Italis I, ab Anglis A, a Polonis P, a Germanis G, ab Hispanis H, a Danis D, et a Suecis S." His dictis Angelus abivit, et dixit, "redibo;" et tunc quinque Populares in quovis Conclavio ad fenestras, edictum illud versabant, dispiciebant, et secundum praestantiam dotum suorum judiciorum decernebant, chartis inscribebant, subscripta litera initiali sui Regni, et in argenteum Cavum immittebant. His post trihorium peractis, redibat Angelus, et ex Urna eduxit chartas ordine, et legit coram Congregatis. @1. Prima editio: suspex$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church